- MANTICULATI
- MANTICULATIapud Matthaeum Paris A. C. 1248. cognominantur Peregrini Hierosolymitani, tamquam perâ in structi. Mantica nam que πήρα est, in Gloss. Lat. Graec. apud Garol. du Fresne in Glossar. Aliam notionem verbum manticulari habet; quod idem est ac Manuas colligere et res furtivas convasare, Salmas. ad Vopiscum in Tacito. c. 6. Vide supra in voce Mannae. at Manticularii, Graece Βαλαντιοτόμοι a manticulis, in quibus pecuniam condebant, dicti, furum hoc genus; quos crurifragiô puniri solitos, diximus supra voce Crura. Vide quoqueinfra Saccularii, nec non ubi de variis Furti generibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.